Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii. Minus hercule calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia quae vel auditu nova vel visu rudia vel certe supra captum cogitationis ardua videantur quae si paulo accuratius exploraris, non modo compertu evidentia verum etiam factu facilia senties. Tunc ego in verba fidentior: 'Heus tu' inquam 'qui sermonem ieceras priorem, ne pigeat te vel taedeat reliqua pertexere', et ad alium: 'Tu vero crassis auribus et obstinato corde respuis quae forsitan vere perhibeantur. At ille qui coeperat: 'Ne' inquit 'istud mendacium tam verum est quam siqui velit dicere magico susurramine amnes agiles reverti, mare pigrum conligari, ventos inanimes exspirare, solem inhiberi, lunam despumari, stellas evelli, diem tolli, noctem teneri. Isto accepto sititor alioquin novitatis: 'Immo vero' inquam 'impertite sermonem non quidem curiosum sed qui velim scire vel cuncta vel certe plurima simul iugi quod insurgimus aspritudinem fabularum lepida iucunditas levigabit. Ac dum ausculto quid sermonibus agitarent, alter exserto cachinno: 'Parce' inquit 'in verba ista haec tam absurda tamque immania mentiendo. Ac dum is ientaculum ambulatorium prata quae praeterit ore in latus detorto pronus adfectat, duobus comitum qui forte paululum processerant tertium me facio. Thessaliam - nam et illic originis maternae nostrae fundamenta a Plutarcho illo inclito ac mox Sexto philosopho nepote eius prodita gloriam nobis faciunt - eam Thessaliam ex negotio petebam Postquam ardua montium ac lubrica vallium et roscida cespitum et glebosa camporum emersi, in equo indigena peralbo vehens iam eo quoque admodum fesso, ut ipse etiam fatigationem sedentariam incessus vegetatione discuterem in pedes desilio, equi sudorem, frontem curiose exfrico, auris remulceo, frenos detraho, in gradum lenem sensim proveho, quoad lassitudinis incommodum alvi solitum ac naturale praesidium eliquaret. Iam haec equidem ipsa vocis immutatio desultoriae scientiae stilo quem accessimus respondet. En ecce praefamur veniam, siquid exotici ac forensis sermonis rudis locutor offendero. Mox in urbe Latia advena studiorum Quiritium indigenam sermonem aerumnabili labore nullo magistro praeeunte aggressus excolui. 'Quis ille, Paucis accipe, Hymettos Attica et Isthmos Ephyrea et Taenaros Spartiatica, glebae felices aeternum libris felicioribus conditae, mea vetus prosapia est ibi linguam Atthidem primis pueritiae stipendiis merui. At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam - modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere -, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursus mutuo nexu refectas ut mireris.
0 Comments
Leave a Reply. |
AuthorWrite something about yourself. No need to be fancy, just an overview. ArchivesCategories |